Traduire/Translate

KHUNRATH Amphithéâtre de la Sagesse Eternelle (édition de 1595)





L'AMPHITHEATRE DE LA SAGESSE ETERNELLE

Amphitheatrum sapientiae aeternae

Heinrich Khunrath


Gravures de Paullus van der Doort et Hans Vredman de Vries

Hamburg, 1595

(version originale en latin de l'exemplaire conservé par la Memorial Library de l'Université de Wisconsin-Madison)


*

Frontiscipe







Texte latin de la page de titre


Yehovah elohim tseva'ot, totique, celestis exercitus spiritualis, militiae, proximo suo fideli, et sibimetipsi, naturae atque arti, Amphitheatrum sapientiae aeternae, solius verae : nec non virginum velut, ei a cubiculis atq[ue] secretis, castissimarum, quibus, in totius machina mundi, non sanctiores, non praestantiores ullae, puta, cabalae, magejae, alchemiae, dominae suae miraculosae, in oratorio & laboratorio, micro ac macrocosmice, artificio mirifico sapienter administrantium, secundum Christianae & philosophicae veritatis normam, a diabolicis sophismatum execrandorum, pro veritate sese falso substituentium, larvis fucatis, repurgatarum, Catholicaq[ue] dexteritate, ad archetypi exemplar reformatarum, primordialive simplicitati triuni, Catholicae, digne restitutarum, cabalisticum, magejcum, physicochemicum, tertriunum, Catholicon.






Planche 1 - Le laboratoire de l'Alchimiste






Texte latin de la planche 1

Homo toto corde, tota anima, omnibus uiribus, et omni mente, diuina gratia stimulante et mouente, (est enim Dei misericordis donum) studensyhvh agnoscere, se ipsum (cognitione sui) abnegare, et mundum (cognitione quoque luminis naturae) contemnere immundum:
1. Stola integritatis Christianae candida, hoc est simplicitate, recto et probitate, sancte amictus; ueritatisque diuinae zona lumbis succinctus aurea, et sceptro Christianae libertatis imperatorio, mundo uidelicet, diabolo ac carnis concupiscentiis atque affectibus dominando, in hanc scenam mundanam progrediens.
2. Anulo assistentiae gratiae Diuinae admonitorio, uirtuosae uidelicet catholicaeque promissionis, ab ipso, in cuius ore non inuentus fuit dolus, datae, dicentis, Amen, amen dico uobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit uobis, petite et accipietis: digito anulari decoratus.
3. T, uere catholici signatura, mitrae, aut laminae aureae sacerdotalis, coronaeue regiae loco, hominis interioris fronte, diuinitus notatus, et ceu obtectus atque ornatus.
4. Aqua lachrymarum paenitentialium et nouae oboedientiae benedicta, aspersorio crucis ac tribulationum uere hyssopico, Christiane aspersus.
5. Cui, ante mentis suae, Deo, coniunctae atque unitae, oculos, e collo dependet, in tabulis cordis sui, a lethiferis peccatorum sordibus puri ac mundi, uere aureis, flagrantissimi amoris Diuini cinabrio, fidei sincerae penicillo indelibiliter depictus, nec non malleo spei firmae fortiter impressusyehoshua Christos, Deus et homo, crucifixus; pentagrammos yhvh tetragrammos ipsissimus character, et figura paternae hypozateôs siue subsisentiae: sigillum Patris, imago non tantum, uel eikôn sed et apaugasma et uerus gloriae Patris splendor, Dei uerbum, Dei uirtus, et Dei sapientia incarnata. En, signaculum, uincens ac fugans partes aduersas! Pentaculum et quinque literarum ac uulnerum, uerbi mirifici mirificum! Almadel uirtuosum!
6. Circulo yhvh igneo, gladio uerbi Diuini ancipiti, candidae et uiuae fidei in Christum manu, Deo eam mouente et regente, ducto, inclusus eoque contra portas inferni, tutore Elohim Zebaoth omnipotente, inuictissime munitus.
7. Iramentum, ob foedus et pactum conuentionis, cum Spiritu sapientissimo optimo, potentissimo, infinito, zelote, quo ei triuni, se triunum totum corpore, spiritu, et anima, mancipauit, in perpetuum indissolubile, ceremoniis sanctissimis, in baptismate Christiano, iuxta et fluminis lotione sacri aquosa, et flatus unctione sacrosancti oleosa, semel sancte praestitum, fideliter seruans: datamque illi ipsi fidem, qui sanguine eum redemit suo (cui tu, inquam, chirographarius debitor sanguine uicissim obligatus tuo) nefarie non soluens.
8. Lampade atque candelis, luminis de lumine aeterno, semper ardentibus, in mente sua Diuinitus accensis, illuminatus.
9. Holocaustum, quod yhvh spiritum optimum maximum non despiciet, spiritum contribulatum uidelicet, et cor contritum, illi eidem, piae deuotionis orationisque ardentis, ad Deum uolantium, suffumigatione, lotis et animi et linguae manibus patienter sacrificans.
10. Propositione denique, non temere quauis, leui, scurrili aut inani, uerum licita, honesta, et propterea Deo non aduersa, sibique ipsi, aut proximo suo; maxime utili necessariaue, menti supplici et a lethiferis peccatorum sordibus poenitentialiter defaecatae (quae uera charta uirginea, pura et munda, est Theosophorum, non cacomagorum) calamo cogitationum integrarum imaginationumque rectarum ex desiderii sciendi cinabrio ardentissimi, firmiter inscripta; et Altissimo, eleuationis in eum annuntiatione, submisse oblata: in ieiunio Christiano, tam a concupiscentiis affectibusue uitiosis, quam a superfluo corporis cibo, genubus et cordis et corporis humiliter flexis, deque optato (Diuina clementia) beate impetrando, indubitanter sperans: in sacello, siue adyto, oratorii, monastico, aut quasi eremitico, ad yhvh pro sapientia sancta, mane uigilans, et ore ac corde Chrizophoros, cruciformiter hoc est in spiritu et ueritate, sine intermissione.
Orans, audit, uidet, obseruat, yhvh mirabilis, uocem mirificam, mirabiliter sonantem, tonantem et loquentem, in
Sanctissima Scriptura; 
historice; siue 
literaliter; 
moraliter; 
tropologice; 
anagogice; 
physice; 
typice; 
cabalice; 
theosophice;

Natura; Macro kai Microcosmôs
theosophice; 
physice; 
physicomedice; 
physicochemice; 
physicomagice; 
hyperphysicomagice; 
cabalice;

Semet Ipso;
Secundam Animam, in mentis, Deo iunctae, aut luce Diuina illuminatae, speculo: idque tam dormiendo, quam uigilando: ut testes quoque conscientiae propriae mille, ueritatem perhibentes, iuxta Legem in cordibus nostris, Diuinitus scriptam.
Per caelum, per terram, per aerem, ignes, nubes, uentos, saxa, gemmas, lapides, mineralia: per Animalia, terrestria, aquatica et uolatilia: per uegetabilia omnia, per herbas, semina, ligna, uirgulta, fructus: per numeros, literas, puncta: per hominem, secundum corpus et corporis partes, et spiritum, qui (et in corpore et sine corpore) naturaliter familiaris, homunculusque sophorum est per lapidem philosophorum et dum praeparatum, et quando regeneratione glorificatus est. Immo, per creaturas omnes, etiam inuisibiles, hoc est non physicas, ut sunt, totae caelestis et infernalis exercituum spiritualium militiae, angeli uidelicet boni et mali: et per omnia, quae a uisibilibus, hoc est, physicis orta sunt creaturis, siue per se ea sunt naturalia, siue artificis manu industriosa affabre elaborata: tamquam per media, nobis apte inseruientia, quibus diuina humanitus sentiamus. O quam mirabilis uox Dei in omnibus, per omnia, ad omnes! In usum hunc, ut yhvh uoluntatem, de praeteritis, praesentibus atque futuris (iuxta Dei uoluntatem) quibuscumque, sine fallacia recte sciamus, cognoscamus ac praeuideamus: Et, in Natura constituti, supra Narturam (Deo duce) nos ipsi dominemur: resque ipsas haud difficile efficiamus et peragamus, quarum causae (saepissime etiam naturales) a sapientibus mundi huius ignorantur, ob idque peritissimis in profana philosophia uiris etiam admirandas, et non credendas, sapientiae aeternae cultoribus atque alumnis fidelibus dilectis, solum cognitas et dignas. In summa: potest Theosophus quae uult; uult autem quae Deus Ipse. In Deo possunt omnia. En secretum, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando, credenti nil impossibile!
1. Cui est mens sana in corpore sano. 
2. Cum sophistis non ambulans, sed sanctissimae ueritatis catholicae semitae firmiter insistens, inque ea animo constanti, ad finem usque impetrationis, perseuerans: Dei enim zelotis donum hoc.
3. Curarum temporalium uanitantibus et phantasiis, splendidisue mundi huius immundi sapientiae miserae miseriis, et uere nugis ac fabulis cito transitoriis, haud implicitus, uerum in sapientiae aeternae meditationibus et laboribus diu noctuque totus.
4. Doctus a Deo solo, praeceptore omnium sapientum catholico, dierum Antiquissimo, et errare nescio, iuxta uoluntatem suam liberrimam, uel immediate, uel mediate, quod est, per Magistrum, spiritualem aut corporeum, nuntium yhvh bonum: Et per libros, puta, sanctissimae scripturae, atque Naturae; etiam Naturae interpretum chartaceos: quorum, quinam authentici sint, solus, cum Ignis examine, Dei spiritus in eo dextre iudicans, sit censor omnium aequissimus.
5. Mancipium aliorum, praesertim hisce bonis ac donis indignorum, arbitrii et pecuniae non existens, uerum per se utcumque diues, ut de uictu et amictu non sit sollicitus honesto. Nam impossibile, indigentem, aut non liberum, posse philosophari. Ars libera, liberum et totum uult hominem.
6. Practicus manualis in physicochemiae laboribus multum exercitatus atque expertus.
7. Naturam, ducem sophis omnibus fidam, ut Theosophiae amator, hoc est, philosophus, noscens, et oboedienter obseruans.
8. Eamque blande, (quia minister) et lente (quia actio eius lentissima) ducendo, non ui aut ira (ut hostis) cogendo, in principiis naturalibus, arte studiosa, prudenter imitans.
9. Labore industrioso experientiae deditus, et sapientiae uerae fructus, bona intentione sapienter eis utendi, hoc est riuulos fraterne emittendi, fontem, in timore Dei, solus retinendi, (quod eleemosynarii Dei, in hospitali hoc magno, est officium) hilari animo, et uultu sereno (yhvh nutu) patienter expectans.
10. Non secretarius publicus, sed Harpocrates existens, Deoque immortali, pro bonis ac donis tantis ac tam paternis, quieto et gaudio et silentio (ne sibi ipsi periculum accersat, aliisque maleficii ansam praebeat, et propterea ira yhvh misere consumatur) gratias immortales agens.
Alchemia (qua, in percontandis libri Naturae secretis, ars non sagacior ulla) laborans, a yhvh ex merae misericordiae suae fonte largissimo, gratis et dono accipit, lapidem philosophorum, in corpore suo glorificato, hoc est regeneratum et plusquamperfectum: ad usum, ut tradiderunt sapientes, atque artis huius artifices (quibus credendum) expertissimi.
Diuinum;
Est enim urim urim, per quod, praesente et thummim, yhvh ter maximum de maximis et abstrusis, cabalice dat Theosopho responsa, loquitur, et uocem emittit suam. Re uera amphitheatrum bonitantis, sapientiae, atque omnipotentiae Dei immensum, magnumque in nos benignitatis suae testimonium! Et abyssus miraculorum ac secretorum Dei, in Natura, profundissima, libros sanctissimae Scripturae et Naturae, realiter exponens. Ex cuius contemplatione accurata, tamquam per gradum supinum atque altum, in yhvh agnitionem; pronum et obuium, in Naturae et nostri ipsius cognitonem ueram atque perfectam, theosophice conscendimus, et naturaliter ac sensibiliter trahimur. Mysteriorum quoque altissimorum personae et officii yehoshua Christou crucifixi, et sacramentorum atque articulorum fidei Christianae ordine omnium, quotquot sunt, typica, sufficiens tamen et sensibilis, repraesentatio. Quemadmodum abundanter et satis luculenter demonstrari potest, a sapientiae aeternae amico, in physicochemia fideliter exercitato.
Microcosmicum;
Naturae lumen (et externe et interne rite adhibitus) in hominis mente, mirifice accendit. Cur non? Cum ipse ipsa sit lux Naturae, coruscans in tenebris Mundi. Quod in te orto, intelliges, quid motus sit sapientium perpetuus, ab insipientibus iamdiu insipienter quaesitus, at nondum inuentus, nec in omne aeuum, ab eis, aut sic, inueniendus. Spiritus malignos, ab obsessis, expellit et arcet. Quidni? Sunt in Natura potentiae particulares, quibus cedunt malignae potestates: cur non et uniuersali? Nec potest auctor confusionis ferre symmetriam. ingenium (usu medico) acuit et nobilitat: sic et memoriam sublimem, ac prudentiam conciliat. Hilaritatem perpetuam, (absente uiolentia externa) et audaciam honestam (quae animi Fortitudo est) mire excitat. Restaurationis ac conseruationis nostrae est uerissima medicina, catholica: morbos et mentis, et spiritus, et corporis, hoc est tam externos, quam internos (Deo annuente) omnes, pseudomedicis incurabiles, uirtuose propellens: et hominem totum, praedispositum usque ad uitae terminum, a Deo sibi praedestinatum, et ingenio et corpore uegetum ac ualentem, conseruans.
Macrocosmicum;
Metalla, rite fermentatus, transmutat inferiora in superiora, et in forma et in esse, secundam ueritatem, cum lucro ingente. Hinc diuitiae immensae, paupertatem fugantes, et omnia quae auro et argento parantur. Gemmas ex silicibus non sophisticas, sed genuinas ac ueras facit: et, ex cristallo, rubinum carbunculumue lucentem splendore magno: uitrum malleabile reddit. Ex margaritis multis, unam artificiose constituit. Azoth Lapidis huius, hoc est mercurius Philosophorum, corpora in primam materiam reducit; (est enim materia prima, forma catholica animata) et metalla, (ut ipse uidi) cristallum, gemmas, perlas, silices, ac lapides (etiam microcosmi) omnes, nec non mineralia, uere potabilia reddit. Animalia a morbis liberat; inque uigore uirtutis suae conseruat. Vegetabilia fere emortua, essentia simplicium specifica fermentatus, et methodice eisdem applicatus, uiuificat refocillatque, humidum illis (humido permanente catholico) corroborando natiuum, et ab interitu (in hac instantia) uindicat imminente. In lampade conueniente, aqua eius permanens artificiose accensa, in perpetuum permanenter ardet.
Corollaria duo:
Primum. Ihsuh Christi crucifixi, saluatoris totius humani generis, id est, Mundi minoris, in Naturae libro et ceu speculo, typus est seruator Mundi maioris, hoc est Philosophorum Lapis. Quare, ex Lapide hoc, Christum naturaliter agnoscito; et, ex Christo, Lapidem Philosophorum theosophice discito. Ita, Antiquitas pia et religiosa, de Maschiah promisso, etiam ab, in et ex Natura, est certior facta. Sit Ethnicus, aut Turca, sanctissimam Scripturam (Deus!) nihili aestimans, ex Naturae libro, ad sensum et rationem, potest conuinci ueritatis, atque (diuina cooperante gratia) conuerti ad Christianismum. Sic et Iudaeus.
Secundum. Qui, mysteria sanctissimae Scripturae, probe didicerit quoque legere in libro Naturae, ac semet ipso; et contra: Is sapientiae aeternae thesaurorum erit inuentor mirificus. Liber enim explicat librum. Placuit Deo mirabili mirabilis hic et dicendi et docendi modus: placeat idem et mihi et tibi. Ensoph! Ensoph! Ensoph!
Aenigma: Omnia in omnibus primum, omni tertio tradidit (ex omni primo secundo) omnia in omnibus primum secundum, ut inde omnia in omnibus et omnia (catholice) agnosceret, cognosceret ac possideret. Quod nomen eius, si nosti? consilium audi: Ambula in uiis doctrinae atque legum amphitheatri huius, et yhvh omnia paterne docebit.
Omnia ad yhvh Dei optimi maximi solius honorem, laudem ac gloriam; potentiamque, sapientiam, et bonitatem, agnoscendam atque celebrandam: Proximi egeni, et proprios usus, et in tempore, et in aeternum, innumerabiliter salutares: Diaboli uero istiusque squamarum putidarum, despectum summum, ac detestationem aeternam.
Hallelu-iah: Hallelu-iah: Hallelu-iah: Phi, Diabolo.
Henricus Khunrath Lips. Theosophiae amator, et medicinae Doctor, Dei gratia, inuentor. Paullus uander Doort [Paulus vander Doort], Antverpien. Scalpsit, Hamburgi. Anno a Christo nato 1595. Mense Septembri. 




Planche 2 - L'Hermaphrodite




Texte latin de la planche 2

Naturam nosce, uniuersaliter, et particulariter; ex libro sanctissimae Scripturae: Naturae ipsius, qui est, et Mundus maior, totus: et Mundus minor, hoc est homo, puta, secundum et corpus et spiritum suum: denique, aut mediate, ex angelis bonis, aut immediate, in speculo mentis tuae purgatae, ex Deo Ipso: theosophice; physice; physicomedice; physicochemice; physicomagice; hyperphysicomagice; cabalice.
I. Lapis Philosophorum est. Hunc, enim,
1. Experientia, rerum omnium, etiam sola, sufficiens magistra, infallibiliter attestatur: cui refragari, nonne esset plus quam stultum? Hunc (ab aliis tamen praeparatum) uirtuose efficacem uidit, et Pontifex Romanus, et Caesarea Maiestas: uiderunt et Reges, orbis terrarum, non pauci; nec non Imperii Romani Electores nonnulli: uiderunt et Principes aliquot, Comites, Barones, Nobiles, et, (propter uirtutem atque doctrinam) a nobilibus proximi, Doctores: immo ex omni gente, Iudaica, Ethnica, et Christiana, etiam Turcica, statuque ac ordine, passim, multi; tam Ecclesiastici quam Politici, literati pariter atque illiterati, oculis (obstupescentes Naturae, per artem, miraculo) uiderunt, manibusque tetigerunt, suis. Sciens loquor. Hos omnes cito testes: tu physicochemiaemastix, eos interroga, in subsidium ueritatis, ueritatis amantes, rem ita habere, testabuntur lubentes.
2. Ratio, uera et certa, dux fida Sophorum, grauiter confirmat: quam, angustia loci huius addere impedit; alius et amplior, promptissimam, admisit.
3. Sapientes, tot ac tanti, auctores grauissimi, (quorum, hac de re, passim extant monumenta) uno, harmonice, ore, etiam iureiurando sanctissimo, non temere asseuerarunt: qui omnes ueridici (quia uiri docti et boni) tamdiu et sunt et habentur, donec de eis contrarium, sufficienter, fuerit probatum. At quando? Cumque artifici cuiuis in sua arte sit credendum, cur non potius, ea in re, fides erit adhibenda illis, quam ignorantibus? Omnium enim artifices, et optime et uerissime, de sui operis ratione, disserere, loqui et iudicare sciunt.
4. Natura, Dei in huius machina Mundi, numquam otiosa ministra, multis, in operationibus suis, (ut tradiderunt Theosophi et confirmarunt experti) uiis ac modis, diu noctuque nobis fideliter suadet, fidemque, de eo, facit firmam. Natura parens, de filio catholico, catholice testatur, suo.
5. Mens, humani animi scintilla altior et lucidior, diuina ac immortalis, quam Deus id generis donauerit conditione, ut ex insito sibi Naturae suae desiderio, quibuscumque possit uiribus, ad summa et optima tendat, indefinenter appetit: quem appetitus boni (est enim a Deo) stimulum, quam animi (sciunt non nisi experti) irrequietudinem, quod desiderium ardens, Lapidem Philosophorum habendi, si in rerum natura non esset, Deus Ipse, etiam iis, (de uitiosis sermo hic non est) qui prudentiores, sapientiores et religiosiores aliis sunt, aut fuere, frustra indidisset. Atqui nihil frustra!
6. Consensus typicus, uere admirandus, (in Natura) Lapidis huius, cum sanctissima Triunitate diuina; cum toto Vniuerso creato; nec non logÙ Dei incarnato, hoc est Maschiach promisso et misso, religionisque Christianae Sacramentis atque mysteriis tam altis et profundis, uerum esse, credere ac fateri, omnes sanae mentis, iuste compellit. Si loquor absque ueritate, erubescam. Iudicent, non nisi scientes.
7. Denique, (cum Creator, etiam ex creatura, teste Diuino Paulo, ad Romanos I. uelit cognosci) Deus et potuit et uoluit (uelle testatur experientia) organis suis, quibusdam, (non enim uni dat cuncta Deus) inde usque a Mundi initio, benigne largiri et adhuc uult, (quoniam in aeternum misericordia eius) ut nimirum, quaenam sit mira Creatoris sapientia, potentia infinita, benignitas immensa etc. hoc est qualis sit Deus Ipse, typo mirifico, ex creatura, non quidem, ex Mundo maiore, per se solum uel simpliciter, et partibus eius, passim, particulari cognitione, uerum quoque, ex Mundi maioris filio, (artis, hoc est physicochemiae interpretamento) in subiecto catholico, catholice, abundantius et explicatius, humano generi, coram, innotescat: indeque yhvh Triunum, auctorem tanti boni ac doni, clarius discat agnoscere, admirari et uenerari solum, animo collaudare grato, profundius meditari, ipsique inseparabiliter coniungi, et reuniri.
II. Quid est Lapis Philosophorum?
Lapis Philosophrum est ruah elohim Ruach Elohim, (qui incubabat aquis, Gen. 1.) Caelo mediante (yhvh solo, ex mera bonitate sua, ita uolente) conceptus, et corpus, uerum ac sub sensus cadens, factus, in utero protÙtokou (Chaeos creati) Mundi maioris, uirgineo, terra, nimirum, uacua atque inani, et aqua: natus in lucem Macrocosmou filius, aspectu (coram insipiente) uilis, deformis, et quasi in nouissimis: consubstantialis, tamen, similisque parenti, catholicus, triunus, hermaphroditos, uisibilis, tactu, auditu, olfactu, et gustu sensibilis, localis atque finitus: manifestatus, regeneratorie, a semet ipso, artis physicochemicae obstetricia manu, in corpore, suo, semel assumpto, glorificato: ad commodum siue usus, propemodum infinitos, et microcosmo et macrocosmo, in triunitate catholica, mirifice salutares.
III. Quare dicitur Lapis, et cur Philosophorum?
Lapis, cur proprie dicatur, quodque nomen eius, quo apud caecum uulgus nominatur. Deus Ipse, ob causas certas, in scriptis sapientiae antistitum traditas, grauiter prohibuit cuiuis reuelare. Quamobrem et cuncti philosophi citius mori uoluerunt, quam artis secretum hoc secretissimum diuulgare. Adducam tamen ipsos, philosophice loquentes: quia, inquiunt, ut lapidum est quoque generatio et regeneratio eius: ex humido, nimirum, uiscoso et glutinoso, et terreno sicco. Et: quod coctione sua (quae incrassando procedit) in lapidem permanenter fixum (quique ut lapis teratur) induretur. Lapis et non lapis, uere dicunt philosophi. Responsum clarius, maneat alta mente repostum. Porro: Philosophorum est, non sapientiae uerae osorum: Sapientium, non insipientium; non idiotarum; non contra conscientiam uitiosorum. Solus Theosophus fortunatus.
IV. Quid est ruah elohim Ruach Elohim, qui incubabat aquis, Gen. 1.?
ruah elohim Ruach Elohim est spiritus, spiraculum, anhelitus yhvh sancti sanctus, uapor uirtutis Dei omnipotentis, et emanatio quaedam fecunditatis uitalis, primi summique motoris uiuifica atque uirtuosa, e profundissimo Diuinitatis suae recessu; idearum, uidelicet, siue exemplarium, specierum, rationum seminariarum, primordialium et radicalium, uoluntatum opificum et causarum effectricum, in archetypi mente (hokhmah Hhochmah[5] in sapientia, bonitate eius causante eas) conceptarum atque praeexistentium, rerum omnium, in Mundo postea futuro, producendarum et fiendarum. Quae (Elohim, creatore ac conditore, uerbo suo, dicente ac praecipiente. Gen. 1.) res omnes, quas extare uoluit, in hoc theatro Mundano, produxerunt, esseque fecerunt: in globo sublunari, uestitae terra et aqua, hylÍ siue materia prima, communi et uniuersali, Caeli interuentu. Addo: Ruach Elohim est morphÍ siue forma rerum omnium interna, ousiÙdÍs et essentialis; Mundi anima uniuersalis: uirtus substantialis, per se subsistens, causa omni creaturae Mundi huius subsistendi: essentia (quia increatus) uere quinta: et (ut uoce dicam usitatissima) ipsissima substantificaque rerum Natura. Vnus (essentia et numero) hic Dei spiritus est; una, uniuersitatis conspicuae et corporeae huius unius, anima catholica: polupoikilos tamen, hoc est multiformis (Sap. 7.22. Ephes. 3.10.) et uariae eius radii atque scintillae, per totius ingentem materiei primae massae molem, hinc inde dispersae ac dissipatae; inque Mundi partibus, disiunctis etiam, et loco et corporis mole, nec non circumscriptione, postea separatis, disiunctim et separatim, innumerae, unius animae uniuersalis scintillae, nunc etiam inhabitantes. Vnus in multiplicitate: multiplex in unitate. Grata Deo in pluribus unitas. Et contra.
V. Quid est Caelum?
Caelum est spiritus aethereus corporalis, uel corpus aethereum spirituale, corruptioni non obnoxium, totius Mundi machinam permeans: superius, uerbo Domini, firmatum, hinc Firmamentum; inferius, massae sublunari toti incorporatum: unius eiusdemque et essentiae et substantiae Caelum unum, id quod inferius, et id quod superius. Illud physicochemia potest manifestari.
VI. Quomodo Ruach Elohim, Caelo mediante, conceptus, et uerum corpus, ac sub sensus cadens, factus etc.?
Extrema, sine medio, eoque conueniente, coniungi, copulari atque uniri non posse, est unanimis uere philosophantium uox atque consensus. Ruach Elohim, spiritus, (essentia diuinus) increatus, simplicissimus, omnis corporeae molis expers, sponte et per se mobilis, polupoikilos hoc est multiformis, aut formarum plenus, immo ipsissima rerum Forma: Et, Abyssus tenebrosa, triuna, uidelicet, Caelum, terra inanis et uacua, et aqua, Ens a Deo Ipso (cuius solius est proprium ktizein, creare) -- ex nihilo, hoc est de nullo substantiali, aut per se existente materiali principio, primum creatum, corporeum, confuse mixtum, materia ad motum, per se, inefficax: re uera, si quid, extrema sunt. Caeli igitur, medii, extremorum amborum suo modo (quia corpus spirituale, et spiritus corporalis) participis, (yhvh solius uoluntate benigna) interiectu. Ruach Elohim (descendendo demittendoque se per circumferentias partesque abditissimas omnes, et dispergendo in imum uel meditullium, scintillas radiosue fecunditatis suae) ad centrum usque penetrabat, in ens illud creatum, totum: massamque illam seu molem ingentem, rudem, (chaos) confusam atque informem, Mundi futuri seminarium, hylÍn siue materiam lutosam, uirgineam, (nondum enim neque conceperat, neque produxerat antea) forma (semet ipso) sic informauit, et anima animabat impraegnabatque purissima: permeabat, replebat, calorem infundebat, uiuificabat et fecundabat, quod erat Tohu ua Bohu, uacuum atque inane: illuminabat, quod erat tenebrosum; distinguebat, confusum; ornabat, rude ac impolitum; ordinabat indigestum et incompositum: inque eius utero, hoc est centro (cuius et totum adhuc hodie mouet, sustentat atque conseruat) intimoue (spiritu aethereo, Caelo uidelicet, ut dictum, intermediante) concipiebatur, et corpus siue corporeus factus, atque concretus est.
VII. Quomodo et ubinam natus in lucem macrocosmou filius, etc.?
E semine et sanguine parentis formatus, et ex utero eius, in lucem, naturaliter exclusus: in terra catholica sancta, quam etiamnum feliciter inhabitat, in Saturnio regno: et quamuis mundo ludibrium immundo, in conspectu tamen sapientis pretiosissimus. Catholicus: corpus enim habet catholicon, dehylÍ, puta, primordiali, in statu adhuc uniuersali; non ut (Deo sic ordinante) rerum ceterarum, globi sublunaris, corporum materia, in statu speciali aut particulari, a scintillis Animae Mundi specialium aut particularum propietatum, specificata et (ut ita dicam) particularisata. Vniuersalis quoque conditionis est eius spiritus; uniuersalis et anima, quae scintilla animae mundi catholicae catholica, hoc est uniuersalis naturae proprietatis et operationis. Catholicismus hic solus locum habet: particularimus est soloecismus. Catholicon, non nisi ex catholico. Valeant igitur et discendant procul hinc materiae specialis siue particularis naturae omnes. Addo: Hanc unicam solamque ob causam, per et ex se, potens et solus sufficiens (regeneratus post passionem suam) in fructus entis primi, creati, catholici, speciales aut particulares, tamquam in consanguineos suos, (hinc disce, cur Lapis uegetabilis, animalis, et mineralis.) uires exercere mirificas, catholice, suas, numero simul, omnes. Triunus: Vnus, in composito hoc est in toto: et, quod extra uel citra hunc, non sit alius, in uirtute mirifica, huic similis. Triunus: in substantia, essentia et hypostasi aut subsistentia: tribus distinctis et natura diuersis. Vnde Lapis noster diuinus, caelestis, terrenus. Et, quod ex sale, mercurio et sulphure in Lapidem sit compositus triunum. De ceteris in definitione, uerba praesupponunt mentem.
VIII. Quomodo manifestatus regeneratorie, etc.?
In regimine triuno. Tu, fili doctrinae, figuram praesentem accurate contemplare, et quodnam sit in opere physicochemico catholico hoc, regimen primum, quodque secundum, philosophice intelleges: de tertio audi. In hoc fit lapidis, cum Mundo maiore, in partibus illius, inseparabilis unio: quae est et dicitur fermentatio. Mysterium harmonicum nota: Quod in cabala est hominis ad monadis simplicitatem reducti, cum Deo unio; id in physicochemia est lapidis plus quam perfecti, cum Macrocosmo, in partibus eius, et quae ex eo sunt, fermentatio. Et, sicuti homo unitus Deo, ratione Dei fit qua Deus humanus aut homo diuinus hoc est qua deificatur; quare et potest quae uult; uult autem quae Deus Ipse: ita et Lapis Philosophorum Mundo maiore, in partibus illius, fermentatus, ratione fermenti transformat se in quodcumque uoluerit, operaturque pro naturis omnium diuersis diuersimode omnia, in omnia, et coaequat se omnibus, cunctis, singulis ac uniuersis. Nonne omnia nomen eius?
IX. Quod est commodum illud, et quinam usus, etc.?
Operatur secundum corpus, spiritum et animam, in corpus spiritum et animam, Mundi utriusque catholice omnia. Et hoc, proiectionis usu; quae nil aliud, quam Lapidis, Mundo utrique, artificialis applicatio. Vsus eius quoque triunus, quia diuinus, Micro et Macrocosmicus: physice, physicomedice, etc. ut supra. Vide figuram quartam.
X. Potestne Lapis Philosophorum multiplicari?
Tradunt sapientes, quod sic. In qualitate et in quantitate: Estque nil quam operis physicochemici, catholici, cum Lapide glorificato ante fermentationem, in Azoth iterum soluto, per regimen secundum, reiteratio; Quoque saepius reiteratur, eo citius et perfectius, opus absoluitur: idque sic in infinitum.
Corollaria, Colophonis loco addita, duo:
1. Expensae operis huius totius, ad fermentationem usque completi (uictu et amictu exceptis) ad summum non excedunt ualorem 30 talerorum: sciens loquor, a sciente fraterne edoctus. Erant secus statuentes.
2. Quemadmodum bonorum mundanorum pars decima solet impendi Deo, in causis piis; nouem uero usui mundano: ita, in contrario, Theosophum decet, decimam dumtaxat Lapidis huius partem, usibus impendere munandis, nouem uero reliquas soli Deo, in proximo, egeno. Quod eleemosynarii Dei, in hospitali hoc magno, est proprium. Sigillum naturae et artis, simplicitas.
Dixi.
Henricus Khunrath Lips. Theosophiae amator, et Medicinae Doctor, Dei gratia, inuentor, Paullus uander Doort [Paulus vander Doort], Antverpien, scalpsit, Hamburgi, Anno a Christo nato 1595. Mense Iulio. 




Planche 3 - Le 4, 3, 2, 1




Texte latin de la planche 3

Decebit nos, igitur, prius pie lotos atque paenitentialiter purgatos, offerre, supplicesque, fide sincera, commendare deificae luci, et tunc, illam sapientiae aeternae, desuper rorantem mannam, supercaelestisque nectaream, et aquae et ignis, pluuiam, sicut stillicidia stillantia super terram, in corda, animas, uires mentesque nostras, hoc est in corpus, spiritum et animam, siue ternarium Microcosmicon renatum, descendentem, praeclusis sensibus seditiosis, mente quieta affectuque omni puro, fixe durantibus, tam immediate quam mediate, iuxta et dormientes ac uigilantes, patienter expectare; et sic, diuinitus, accendi; illustrari; illuminari; sanctificari; yhvh frui; diuina pati; immo, in Deum, ineffabiliter, rapi; et quasi deificari. Laudantes interdum et adorantes (in soliloquiis, praesertim, iisque quotidianis, ut plurimum, matutinis) id pelagus misericordiae immensum, oceanuumque bonitatis omnis infinitum; ex quo, non tantum uerbi mirifici yehoshua Christou crucifixi, et sacrorum yhvh nominum atque uerborum omnium (quae, quoad nos, mansiones sunt sensibiles Diuinitatis, nec non memoracula nos docentia: stimulantia quoque, adiuuantia et eleuantia appetitum animae, mentisque, in nobis, operationem admirandam, in nosmet ipsos et extra nos, uirtuose promouentia) numen designantium et simul exhibentium; uerum etiam mirabilium omnium (facit enim yhvh mirabilia solus) ad nos usque deriuantur radii, destillant fluenta, et diuinissimi emanant riui. O felix terque quaterque felix, in admirationem, meditationem, amorem et perceptionem horum, qui rapitur. Numen, sic, summum, realiter praesens sentiemus; yhvh mirabilem, et in nobis, et in natura, et in scriptura, mirifice loquentem, ueridice audiemus, sufficienter uidebimus, fructuose obseruabimus; angelos bonos, nobis amice assistentes, nos fideliter monentes. yhvh iussu benigno familiariter docentes, atque in uiis nostris tuto ducentes, sine fallacia experiemur. Humi, igitur, procidentibus nobis, hic hymnus, aliique huic non ab similes, Ionico modulamine et accentu, sacris animi concitandi causa, debito, proferendus est:

Rei omnis generatorque opifexque, 
Superum rex, genii lux, hominum spes, 
Tremor umbris tenebrosi Phlegethontis, 
Amor incredibilis caelicolarum, 
Pauor inuincibilis Tartareorum, 


Celebris religio terrigenarum, 

adonai avinu elohenu 
Basileus, Pantokrator, Prôtogenethlos 

Deus unus, Deus idem, Deus alme 

Veniens desuper, illabere nobis. 



Tu, Tu, Tu, 

Huc sedeto; 

Immota commoueto; 

Quae falsa sint moneto; 

Quae uera sint doceto;

V. Angelloi, a nobis, ad yhvh et inde, ad nos, uolitantes, Reuerentia Tremorque sunto.
VI. Erga illos, secundum notam probationem, iucunda oboedientia, esto.
VII. Sacra, quorum mysteria, sic tractaturi, uenitis; palam dignis, clam prophanis, sunto.
Te ipsum nosce, ex libro Sanctissimae Scripturae; Naturae totius Vniuersi, qui est, et Macrocosmos totus, et Microcosmos, siue tu ipse, secundum et corpus, et spiritum tuum; denique et mentis tuae, Deo coniunctae; theosophice; physice; physicomedice; physicochemice; physicomagice; hyperphysicomagice; cabalice.
yhvh nosce, ex Sanctissima Scriptura; creatura; etiam ex Se Ipso; et quidem, luce sua, in mente tua, immediate oborta; theosophice; naturaliter; cabalice.
Henricus Khunrath Lips. Theosophiae amator et Medicinae Doctor, Dei gratia, inuentor. Paulus vander Doort. Antverp. scalpsit, Hamburgi, anno a Christo nato, 1595. Mense Maio. 


Planche 4 - La Rose cosmique



Texte latin de la planche 4

kadosh kadosh kadosh adonai yhvh  ts’va-ot 
Qui erat; qui est; qui erit; 
pleni sunt caeli, plena est omnis terra, 
maiestate gloriae eius: 

haleluyah haleluyah haleluyah

I. Lauamini, mundi estote.
II. yhvh unum, omnium effectorem; ceteras potestates, ministras habetote.
III. Ad primum uota precesque ad inferiores hymni sunto.
IV. Quod, si forte, petitio ad inferiores, processerit, nisi sub modo delegatae, a primo, administrationis, intentio non esto.
Henricus Khunrath Lips. Theosophiae amator, et Mediciniae Doctor, Dei gratia, inuentor. Paullus vonder doort [Paulus vander Doort], Antverp. scalpsit Hamburgi. Anno a Christo nato 1595. Mense April. 





Pagination



Page 1
Prologus in amphitheatrum sapientiae aeternae, solius uerae, etc. Ö

Page 2
Si quaesieris eam tamquam argentum, et sicut thesauros scrutatus fueris eam:

Page 3
Quorum uiae peruersae sunt, et infames gressus eorum.

Page 4
Pretiosior est margaritis, et omnia desiderabilia tua non aequantur ei.

Page 5
Comede, fili, mel, quia bonum est, et fauum dulcissimum gutturi tuo:

Page 6
Ad sciendum sapientiam et eruditionem, ad intelligendum eloquia intelligentiae.

Page 7
Melior est enim sapientia cunctis opibus pretiosissimis: et omne desiderabile, ei non potest comparari.

Page 8
Quando firmabat caelos desuper, quando roborabat fontes abyssi:

Page 9
Beatus homo, qui audit me, qui uigilat ad fores meas cottidie, et obseruat ad postes ostii mei.

Page 10
Diligite Iustitiam, uos, qui iudicatis terram; sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaeri te illum:

Page 11
Habe fiduciam in Domino ex toto corde, et ne innitaris prudentiae tuae.

Page 12
Quoniam a Domino uobis dominatio data est, et potestas ab altissimo, qui in opera inquiret uestra, et Consilia perscrutabitur.

Page 13
Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec Principem,

Page 14
Sapientium multitudo est Mundi salus, et Rex prudens, stabilimentum populi.

Page 15
Et praeposui illam regnis et sedibus, diuitias nihil esse duxi in comparatione illius:

Page 16
Omnes uiae uiri mundae sunt in oculis suis: sed qui ponderat Spiritus, est Jehova.

Page 17
Initium et consummationem et medietatem temporum, uicissitudinum permutationes, et consummationes temporum.

Page 18
Est enim Spiritus in ea Intelligens, Sanctus, Simplex, Multiplex, Subtilis, Mobilis, Illustris, Impollutus, Perspicuus, Innoxius, Boni studiosus, Acutus, Expeditus, Beneficus,

Page 19
Attingit, ergo, a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter.

Page 20
Sed canities hominibus prudentia est, et aetas senectutis uita nulla labe maculata.

Page 21
Et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae, quae a te facta est,

Page 22
Nouit enim ac intelligit omnia, ac me deducet in actionibus meis moderate, atque in gloria sua custodiet.

Page 23
Et si correctae sint semitae eorum, qui sunt in terris, et quae Tibi placent didicerint homines?

Page 24
Qui remouet aurem suam, ne audiat legem, etiam oratio eius erit abominatio.

Final, unnumbered page
Epilogos